monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXVII <<<     >>> in Psalmum CXXXIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXVIII

1 In finem, psalmus David.
2 Post tot psalmos istud In finem repetitur, ut merito iterum exponi debere videatur. Proxima est enim oblivioni protracta longinquitas. In finem diximus dupliciter dici. Est unus iste mortalis occasus ac terminus aliquarum rerum, qui humanae conditioni simillimus spatio peracto concluditur. Alter vero perfectus atque aeternus, id est Dominus Christus, qui finis non ad occasum respicit, sed ad totius integritatis culmen attendit. Nam cum ad illum perventum fuerit, non est ultra quod quaerere debeamus: quoniam ipse ad omnia sufficit, in quo est maiestatis cuncta perfectio et omnium plenitudo virtutum. Quapropter universus hic psalmus, sicut et Patri doctissimo Hilario placuit (In praefat. huius psalmi), ex Christi Domini persona dicendus est. Sed ne humilitas eius quemquam turbare ac confundere videatur, ad illam regulam redeat catholicae disciplinae, ut duas naturas unitas atque perfectas in Domino Christo esse meminerit: una qua Deus et coaeternus est Patri; altera qua ex Maria Virgine natus, unus atque idem in tempore homo fieri pro nostra salute dignatus est. Et ideo quod humiliter loquitur, non deitati debet applicari, sed pro mysterio sanctae incarnationis intelligi. Qua ratione tractata, inoffense cognoscimus divina mysteria.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum loquitur Dominus Christus. Primo modo de pausatione et resurrectione propria verba facit ad Patrem, omnes cogitationes suas illi dicens esse notissimas. Secundo modo, potentiam paternae divinitatis exponit, quia in id quod homo est, nullo loco, nulla longitudine ab eius notitia se possit abscondere: addens quoniam ab utero Matris suae ipso protegente servatus est, qui mundi vitia gloriosa sanctitate superavit. Tertio, se laudaturum a parte qua subiectus est, Patrem Dominum profitetur, cuius opera in eum potens et mirabilis esse monstrata est, praedicationes quoque suas et sanctorum omnium voluntates dicens illi esse notissimas. Quarto modo, confirmatum asserit beatorum omnium principatum, iubens a se impios obstinatosque discedere, qui tamen nulla erant poenitudinis humilitate salvandi. Hunc autem psalmum multo sollicitius arbitror audiendum, est enim mysteriorum profunditate plenissimus.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Domine, clamat ad Patrem Iesus Christus ab illa parte qua servus est. Probavit autem, id est manifestam fecit humilitatem ipsius, quando a Ioanne baptizari voluit, qui peccata non habuit. Non enim peccator fuit, sed peccata potius curanda suscepit, sicut propheta dicit: Peccata suscepit nostra, et infirmitates nostras portavit [Isai. LIII, 4]. Cognovit eum, id est ostendit, quando dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite [Matth. XVII, 5], scilicet dicentem: Ego et Pater unum sumus Ioan. X, 30). Est et alia verborum istorum apta cognitio. Probatus est, quando eum tentavit diabolus in deserto; agnitus est, cum tentatione recedente ministerium habuit angelorum. Accidit tertia, quam in Evangelio ipse testatur; probatus est enim tempore passionis, qua pietate sit praeditus, ut in cruce positus pro inimicis oraret; cognitus, quando gloriam mirandae resurrectionis ostendit. Tunc quippe deitas eius etiam illis innotuit, qui eam antea credere dubitabant; ait enim evangelista: Hoc tertio manifestavit se Iesus discipulis suis ad mare Tiberiadis, postquam resurrexit a mortuis; et crediderunt in eum discipuli eius [Ioan. XXI, 14]. Bene autem appellata est sessio mors Domini Salvatoris, in qua non poena, sed requies fuit. Sive (ut alii putant) sessio pertinet ad doctrinam quam Dominus coelesti sanctitate praedicavit, sicut ipse quoque in Evangelio doctores significans, dicit: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei [Matth. XXIII, 2]. Cognovisti autem per figuram hypallage dictum est, quae Latine dicitur permutatio, id est cognitum me fecisti, quia Divinitati omnia non solum quando fiunt, sed etiam in praedestinatione noscuntur esse manifesta.
7 (Vers. 2.) Intellexisti cogitationes meas a longe, semitam meam et directionem meam investigasti.
8 (Vers. 3.) Et omnes vias meas praevidisti, quia non est dolus in lingua mea. In his duobus versibus praescientia sanctae Divinitatis ostenditur: a longe enim non locum probatur significare, sed tempus, quia non solum facta nostra praevidet, verum etiam cogitationes nostras antequam nos ipsi existamus agnoscit. Quod totum convenit, si ad incarnationem Domini competenter aptetur. A divinitate enim sua, creator; a substantia corporali, creatus est. Nemo ergo calumnias ineptas moveat, sed quod est certissimum studio pietatis intelligat: ne inde miserrimi corruamus, unde spem salutis accepimus. Sequitur, semitam meam et directionem meam investigasti. Et omnes vias meas praevidisti. Semitae pertinent ad cogitationes tacitas, directio ad iusta iudicia, viae ad actus humanos; quae ille omnia immaculata puritate complevit, quem in utraque natura unum eumdemque veraciter existentem fides catholica confitetur. Nam quod dicit, investigasti, iustitiam suae actionis ostendit: quoniam quamvis fuerit scrupulosissime perquisitum, nihil in eo culpabile constat inventum. Vias meas praevidisti. In tantum praevisae sunt, ut et prophetatae esse noscantur. Scriptum est enim de mansuetudine ipsius: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum [Isai. LIII, 7]. Adiecit, quia non est dolus in lingua mea: utique, quia veritas non habet dolum; ipse enim professus est: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Non enim quidquam sub aliqua falsitate locutus est, sed sicut a Patre accepit, ita et populis salutariter praedicavit. Dicit enim a natura humanitatis: Qui me misit maior me est (Ibidem, 28). Dixit etiam de aequalitate maiestatis suae: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Utrumque verum, utrumque sine dolo prolatum est; ut et maiestatem suae divinitatis ostenderet, et sanctae incarnationis humilitatem veraciter aperiret.
9 (Vers. 4.) Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua; tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. Intuere quam veraciter superius dictum est, non est dolus in lingua mea, ut hic duas naturas evidenter exprimeret. Dicit enim Patri: Ecce tu cognovisti omnia novissima: quod pertinet ad incarnationem ipsius, quae facta est novissimis temporibus, sicut legitur: Agnus occisus ad vesperam [Exod. XII, 6]. Et apostolus: Filioli, novissima hora est [I Ioan. II, 18]. Subiunxit, et antiqua. Hoc certe ad deitatem pertinere non dubium est; unde scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1], etc. Antiqua enim dicit, id est aeterna, quae nec initio nec fine clauduntur, sicut in Daniele legitur: Throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit [Dan. VII, 9], etc. Et ut hoc iterum humanis sensibus evidentius intimaret, eadem mutata verborum qualitate repetiit. Tu formasti me significat genuisti. Hoc enim verbum dici solet et de deitate, sicut dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo [Philip. II, 6]. Sequitur, et posuisti super me manum tuam. Posuit Pater super eum manum suam, quando in ipso virtutem suae maiestatis ostendit, sicut in alio psalmo dictum est: Inveni David servum meum: in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur illi, et brachium meum confortabit [ed., confirmabit] eum. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei [Psal. LXXXVIII, 21, 22, 23]. Ecce quomodo super eum manum suam posuit Pater.
10 (Vers. 5.) Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, nec potero ad eam. Scientiam dicit Patris, quae per eum praedicata est ubique terrarum; haec confortata est in pectoribus humanis, de qua prius incerta credulitate dubitabatur. Quem sensum et in Evangelio dicit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus [Ioan. XVII, 6]. Ipsius enim revelatione gestum est, ut potuisset sanctae Trinitatis unitas apparere reverenda; et facta est per Iesum Christum mirabilis scientia Patris, dum terrigenis sanctae legis sacramenta narrata sunt. Et ut conditionis humanae veritas panderetur, adiecit, nec potero ad eam: quia natura hominis quam est dignatus assumere, divinae substantiae se non poterat adaequare. Sic enim et evangelica voce declaratur: Pater maior me est [Ioan. V, 19]; et iterum: Non potest Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem [Ioan. XIV, 28]. Sed hoc intelligat dementissimus Arianus, quia non debuit aliter a carne dici, quae etiam exspectabatur occidi.
11 (Vers. 6.) Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Venit ad secundum modum, in quo ostendit per enumerationes mysticas a nulla creatura divinam falli posse praesentiam. Nam cum ubique totus plenissime sit, qui eum putat declinari, quo possit abscondi? Illic enim aliquis potest esse celatus, ubi praesens non fuerit ille qui fugitur. Dicendo enim: Quo ibo? significat natura humanitatis non se habere quo fugiat, cum Spiritus sanctus ubique sit totus, sicut Salomon dicit: Spiritus Domini replevit orbem terrarum [Sap. I, 7]. Sed hoc dictum est per schema quod dicitur diaporesis, cum quaerimus quod potissimum facere debeamus. Sed cum tali praedicatione ubique Spiritum sanctum esse noscamus, dubium non est Spiritum sanctum coaeternum et coaequalem Patri et Filio reperiri. Nam ubique et tota esse non potest, nisi sola Trinitas. Quapropter cesset irreligiosa praesumptio, nihil hic maius minusve fingatur. Ad illud remedium salutare redeamus. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, omnipotens Creator, incomprehensibilis, unus est Deus. Facies autem per tropologiam pro praesentia ponitur: quoniam sicut facies nostra tantum videt, ita omnis substantia Domini visione perspicabili atque inenarrabili cuncta cognoscit, omnia complectitur, omnia penetrat, omnia contuetur.
12 Vers. 7. Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
13 (Vers. 8.) Si sumpsero pennas meas ante lucem [ms. A., diluculo], et habitavero in postremo maris.
14 (Vers. 9.) Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Hic mihi videtur argumentum illud esse dilemma, quod fit ex duabus propositionibus pluribusve, ex quibus quidquid electum fuerit, contrarium esse non dubium est, sicut et in Evangelio Christus Iudaeos calumniantes interrogat, dicens: Baptismum Ioannis unde erat, de coelo an ex hominibus [Matth. XXI, 25]? Quidquid enim illi eligere voluissent, contra illos nihilominus erat futurum. Sic etiam de bonis rebus Apostolus facit: Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius: permanere autem in carne necessarium propter vos [Philip. I, 23, 24]. Et adiecit: Et quid eligam ignoro (Ibidem, 22). Sic et in isto loco de tribus rebus contrariis humanitas eius quid eligeret, ambigebat. Nunc ad exponenda verba veniamus, quoniam altitudine nimia sunt profunda. Ait enim per id quod homo est: Si ascendero in coelum, tu illic es, ubi erat scilicet ad Patris dexteram collocandus. Nam ut intelligas Dominum ubique esse praesentem, audi Ieremiam prophetam: Deus appropinquans ego sum, dicit Dominus, et non Deus a longinquo. Si absconderit se homo in absconso, ego non videbo illum, dicit Dominus? Nunquid non coelum et terram ego impleo, dicit Dominus [Ier. XXIII, 23, 24]? Sequitur, si descendero in infernum, ades. Hoc quippe factum est lege humanitatis, ut crucifixo corpore ad rumpenda infernorum claustra descenderet, et laboranti humano generi Redemptor piissimus subveniret. Subiungit etiam, ades, quoniam triduana celeritate surrexit. Addidit tertiam partem, Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremo maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio; reddit enim causam quemadmodum Dei praesentiam non potuisset effugere. Pennas suas dicit divinae maiestatis efficacissimam celeritatem, quae sanctum corpus ad superna virtute Deitatis elevavit. Sed cum audis meas, gloriam propriae potestatis intellige. Has itaque pennas suas cum sumpserit ante lucem, id est tempore resurrectionis, et habitaverit in postremo maris, hoc est supra saeculi istius amplissimum finem, ibi manus paterna deducet eum. Et ut ostenderet cooperationem, sequitur, et tenebit me dextera tua. Dextera est siquidem Patris omnipotens Verbum, quod assumptam et unitam sibi humanitatem in aeterna saecula continebit. Et si minime convenire videtur, ut cum ipse sit dextera Patris, eius se dicat dextera Domini contineri: hoc potius dictum accipiendum est a parte membrorum; quae forma locutionis frequenter assumpta est. Illud tamen regulariter est tenendum, ut quod dubitat, humanitas; quod praesumit, Deitas esse videatur. Sequitur:
15 (Vers. 10.) Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Prima pars versus istius sub ironia pronuntianda est. Frequenter enim aliqua quasi sub ambiguitate proferimus, de quibus dubitare non possumus, sicut in alio psalmo iam dictum est: Forsitan vivos deglutissent nos [Psal. CXXIII, 3], et reliqua. Quomodo enim tenebrae conculcare poterant, quae ius in tanta gloria non habebant? Ipse enim dicit de se: Ego sum iux huius mundi [Ioan. VIII, 12]. Sed conculcavit ille potius tenebras, qui caecitatem primi hominis ad eius posteros transeuntem, misericordiae suae luce superavit. Quapropter hoc commate quo ait, Forsitan tenebrae conculcabunt me, irridentur illi qui de ipso poterant timoris alicuius nebulas suspicari. Cuius sensus sequitur explanatio, cum dicit: Et nox illuminatio in deliciis meis. Quomodo poterat a tenebris conculcari, cui erat nox illuminatio in deliciis suis? Noctem significat inferni claustrum, quod revera illuminavit, quando potestatem diaboli contrivit, et hominem sua miseratione liberavit, quem ad imaginem et similitudinem suam plasmare dignatus est. In deliciis autem meis, paradisum significat, unde primum hominem peccata pepulerunt; sed confessionis beneficio animae sanctorum ad eius amoenitatem Domino praestante reversae sunt. Sic enim credenti latroni dictum est: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43. Paradisus enim significatur amoenissimus locus et felicissimae iucunditatis aeterna securitas.
16 (Vers. 11.) Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. Superioris sententiae causa redditur, quare nox sit illuminatio in deliciis eius; scilicet, quia tenebrae non obscurabuntur a te, sed potius illuminabuntur. Tenebras enim dicit mystica quaeque et profunda Scripturarum divinarum, iuxta illud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoque parabolam et tenebrosum sermonem [Prov. I, 6]; sic et in alio psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris [Psal. XVII, 12]. Ergo istae tenebrae non obscurabuntur, sed potius illuminantur a Domino, quoniam praedicatio prophetarum ipso veniente completa est. Solet enim ad Patrem referre quod ipse facit, ut possit cooperatio sanctae Trinitatis intelligi. Sequitur, et nox sicut dies illuminabitur. Illa enim quae fuerant quasi nox sub mystica complexione tenebrosa, tanquam dies illuminata sunt, cum in adventu Domini Salvatoris prophetarum dicta patuerunt. Et bene utrumque coniunctum est, sicut tenebrae eius, ita et lumen eius, quia in utroque veritas fuit, sive cum obscura viderentur, sive cum illuminata patuerunt.
17 (Vers. 12.) Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me de utero matris meae. Renes significant fortitudinem corporalem, qui dum bene vigent, corpus nostrum eorum ministerio vegetatur; cum fuerint saucii, imbecilla nimis fragilitate succumbit. Quapropter renes suos merito a Patre dicit esse possessos, qui coelestis iustitiae firmitate consistens, peccatum fragilis corporis ignoravit. De utero vero matris, de Synagogae finibus dicit, quia ipse per susceptam carnem a Synagoga generatus est, quando eum ritu Iudaeorum octavo die circumcisum esse cognovimus: susceptum se perhibens a deitate Patris, sive sua, quoniam utrumque unum est. Nam si hoc tantummodo de virginali utero velis advertere, non solum quando egressus, sed quando Spiritu sancto conceptus est, a Domino probatur assumptus, ut ex hoc Nestoriana destruatur iniquitas. Ex utero enim significat in utero, sicut Dominus ait Ieremiae: Priusquam te formarem in utero novi te, et in vulva sanctificavi te [Ier. I, 5]. Verum haec omnia a natura suscepta hominis in sancti Patris honore referuntur, sicut Evangelii textus ostendit, deliberationis eius fuisse Patrem praedicare, voluntatem eius implere, acceptum ab eo calicem bibere, et in nulla parte ab ipsius dispensationis gloria discrepare.
18 Vers. 13. Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es: mira opera tua, et anima mea novit [mss. A., B., magnificatus es, mirabilia . . . . . . cognoscit] nimis. Venit ad tertium modum, ubi laudat Patrem, qui in eum miracula tanta monstravit. Terribiliter enim mirificatus est Pater, quando passionem Domini Christi tenebrae sunt secutae, terra contremuit, saxa dirupta sunt, sepulcra patuerunt, mortui resurrectione laetati sunt, cum ipse iterum in eodem corpore sancta resurrectione conspectus est, dum ad discipulos suos ianuis clausis intravit, dum coelos sub hominum visione conscendit; quae licet propria deitate compleverit, more suo paternis hoc virtutibus applicavit, ut (sicut saepe dictum est) sanctae cooperationis patefaceret unitatem. Sequitur, mira opera tua, et anima mea novit nimis. Operam Patris miram noverat, quia (sicut superius dixit) nox illuminatio in deliciis eius erat, quia possederat renes ipsius, quia illum susceperat ex utero matris suae; necesse enim fuit ut illum mirabilem cognosceret, quem tantorum beneficiorum pissimum largitorem humanitas eius plena divini luminis claritate cernebat: quia, sicut in Evangelio dicit: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare [Matth. XI, 27]; et aliter, ideo noverat nimis operam Patris, quia, sicut ipse dicit: Ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 11]; non enim sic potest nosse, qui separatur extrinsecus. Istud enim nosse inaestimabile, singulare atque incomprehensibile est, quando in se alterutrum manere noscuntur.
19 (Vers. 14.) Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae. Os hic non ora significat, sed illud quod venit ab ossibus; quod revera in occulto factum est, dum in interioribus corporis nostri constat esse reconditum. Quis enim ossa in homine videat, dum et caro illa vestiat, et superducta cutis abscondat? Quod si hoc magis spiritualiter velimus accipere, facilius nobis quae dicta sunt intimantur. Postquam in conditione rerum Eva de Adae costa formata est, dixit vir eius: Hoc os de ossibus meis, et caro de carne mea [Gen. II, 23]. Apostolus autem ad coniugatos loquens, istud mysterium ad quid pertinere possit, exponit, dicens: Hoc magnum est sacramentum, ego autem dico in Christo et in Ecclesia [Ephes. V, 32]. Unde constat os Domini Ecclesiam hic debere intelligi. Et ut praedicto exemplo plenius aptemus illa quae dicta sunt, ante adventum Domini occulta fuerunt quaedam Ecclesiae sacramenta, ut baptismum sacrum, ut corpus et sanguis Domini, et caetera quae plenitudine veniente claruerunt. Addidit, et substantia mea in inferioribus terrae. Inferiora terrae fuerunt gentium culturae sordentes, quae longe tunc a Iudaeorum religione distabant. Sed ipsis facta est nota substantia Domini Salvatoris, quando in ipso intelligentes divinitatem Verbi, per apostolicam doctrinam devotis mentibus acceperunt. Nam licet essent diversae nationes, per superstitiones suas inferiora terrae, superiores tamen redditae sunt Iudaeis, Christianae religionis salutares regulas imbibentes.
20 (Vers. 15.) Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: die [ed., dii] firmabuntur [mss. A., B., formabuntur], et nemo in eis. Natura illa hominis, quae se in Evangelio ignorare dixit finem huius mundi, et quae ait: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI, 38], et his similia, ipsa et imperfectum suum Patrem vidisse testatur. Imperfectum siquidem eius est, quod adhuc Ecclesia usque ad finem saeculi congregatur, quod in illa resurrectione beatis praemia promissa daturus est, quod erit omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]. Sed Deitas ista iam vidit, quae adhuc longis post temporibus futura servantur. Nam de beato populo istud dici sequentia declarant. Adiecit enim, et in libro tuo omnes scribentur, utique qui aeterna felicitate gaudebunt. Nam sicut illud quod in libro scribitur, scriptura continente servatur, ita hoc multo firmius fixum manet, quod memoria Domini continetur. Sequitur, die firmabuntur, et nemo in eis; illi scilicet beati de quibus fecit superius mentionem, die firmabuntur, id est, de vero illo Sole perfecta luminis claritate complendi sunt, ut fiat illud quod dictum est: Sicut stella ab stella differt in claritate, sic erit resurrectio mortuorum (Ibidem, 41, 42). Et nota quia non dixit, die clarificandi sunt, sed die firmandi sunt; nam si dixisset, clarificandi sunt, poterat fortassis et ad breve tempus intelligi. Nam cum dicit firmabuntur, aeternitatem beneficii testatur esse mansuram. Subiunxit, et nemo in eis; subaudiendum, infirmabitur, quia iam omnis fragilitas carnis explosa discedet, et omnis mortalitas consumpta disperiet.
21 (Vers. 16.) Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortati sunt principatus eorum. Quartus modus psalmi qui superest introitur: honorem sanctorum suum atque Patris asserens esse praeconium. Nam cum dicit, mihi, se designat; cum dicit, amici tui, Patrem declarat, sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia mea Patris sunt, et omnia Patris mea sunt [Ioan. XVII, 10]. Amicos vero Domini primum dictos legimus patriarchas, id est Abraham, Moysem; et post, apostolis suis Dominus Salvator dixit: Iam non dico vos servos, sed amicos [Ibid. XV, 15]. Isti ergo tales amici sunt Patris, quorum honor ad Dominum revertitur Salvatorem: quia nemo sanctos eius veneratur, nisi qui Christo Domino pura mente devotus est. Addidit, nimis confortati sunt principatus eorum. Nimis valde significat. Confortatus vero principatus apostolorum episcopales cathedras dicit, quas in Ecclesiis instituendis, divisis per mundum sedibus, sanctarum praedicationum opere fundaverunt. Ipsi enim, praestante Deo, leguntur duces Ecclesiarum, arietes gregum, et principes fidelium esse populorum; merito, quorum laboribus sancto Spiritu conferente totius orbis adunata et solidata devotio est.
22 (Vers. 17.) Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exsurrexi, et adhuc sum tecum. In promissionibus Abrahae quas ei Dominus in Genesi fecit, legitur [Gen. XXII, 17] multiplicandum semen eius sicut arenam maris, et sicut stellas coeli; hic autem dicit, et super arenam maris, ut ibi coaequare arenae factam comparationem, hic autem transcendere videatur. Arena enim maris significat Iudaeos, propter intellectum terrenum et sterilitatem fidei. Arena enim ab ariditate dicta est. Stellas autem coeli ad populum respicit Christianum, propter claritatem scilicet religionis et splendorem fidei. Dinumeraturum se ergo promittit Christus Dominus populum fidelem, qui super illum Iudaicum multo numerosior invenitur. Necesse enim fuit ut vinceret unam gentem numerositas aggregata nationum. Addidit, exsurrexi et adhuc sum tecum. Hic occultis omnino verbis atque paucissimis adventum suum secundum designat, quando iudicaturus est mundum. Exsurrexi tempus significat resurrectionis suae. Adhuc tecum sum, dum sedet ad dexteram Patris quasi in occulto, dum adhuc me homines videre non praevalent, usque ad illud scilicet tempus quando regnum meum evidentissime hominibus innotescat. Adhuc enim futurum significat tempus, non quod ab ipso aliquando dividendus est, sed quoniam qui est modo nobis invisibilis, omnibus postea gentibus apparebit.
23 (Vers. 18.) Si occidas, Deus, peccatores: viri sanguinum, declinate a me.
24 (Vers. 19.) Quia dicitis in cogitationibus: Accipient in vanitate civitates suas. In his duobus versibus, primo loco dicamus hyperbaton, ut iuvante Domino facilius eorum expositionem per partes explicare valeamus. Est enim talis ordo verborum: Si occidas, Deus, peccatores. Ante omnia nobis cavendum est ne putemus Dominum Christum deprecari interitum peccatorum, qui ad peccatores venerat sine dubitatione salvandos, sicut ipse in Evangelio dicit: Non veni vocare iustos, sed peccatores [Matth. IX, 13]. Quod si hoc spiritualiter inquiramus, cuncta nobis removetur adversitas. Dicit ergo: Si occidas, Deus, peccatores. Occidit Deus peccatorem, cum moritur peccato, ut vivat Domino, sicut ait Apostolus: Mortuus sum legi, ut vivam Christo [Gal. II, 19]. Occiduntur ergo peccatores, quando a cogitationibus malis in bonum dispositum transferuntur. Quod dum eis beneficio conversionis emerserit, tunc in vano accipiunt priores civitates suas, id est vitiosissimas superstitiones, quae pertinent ad Babyloniam, quando iam Dei beneficio ad Ecclesiae catholicae septa pervenerint. Et quoniam non merentur omnes ad fidem catholicam pervenire, illis perfidis ac duratis, qui credere noluerunt, quod est in medio dicitur: Viri sanguinum, declinate a me, quia dicitis in cogitationibus. Isti ergo viri sunt sanguinum, quia carnaliter vivunt, et quae sunt sanguinis peragunt; quibus merito dicitur, discedite, quia locum non desideraverunt in Ecclesia reperire. Sequitur: Quia dicitis in cogitationibus, id est, contra illa murmuratis quae vobis Spiritus sancti virtute praedicata sunt. Et ideo si praedictum ordinem teneas, omnem a te caliginem confusionis emendas.
25 (Vers. 20.) Nonne odientes te odio habui, et super inimicos tuos tabescebam?
26 (Vers. 21.) Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. Non superflue videtur inquiri cur inimicos nostros amare praecipimur, Dei autem odisse devotum est: quoniam in utrisque magna distantia est. Nostri quippe inimici interdum contra nos iusta indignatione consurgunt, et irritantur quare illis officia debita non praebemus, quare detrahimus, quare bonis eorum nisibus invidemus. Merito ergo adversarios nostros iubemur diligere, quos nos nostro vitio contingit offendere. Dei vero inimici, quando obstinati sunt, competenti et religiosa exsecratione damnantur, quoniam cum ab ipso creati sint, ipsique debeant omne quod vivunt, suo tamen contumaces redduntur auctori; quapropter iuste tales horrendi sunt, qui tantorum beneficiorum memores non fuerunt. Consideranda est etiam distinctio facta verborum. Primo enim dixit, odientes te odio habui. Possunt enim in maligno pectore prius odia occulta versari; sed iam validissimae nequitiae est, qui profitetur inimicum. Significat enim persecutores apertos et obstinatos, qui sanctos Dei scelerata praesumptione dilacerant. Et merito se supra eos tabescere dicit sancta pietas, quoniam dum hic sustinentur diutius ad correctionem, illi Ecclesiam Dei temerariis ausibus insequuntur; sicut et alibi dictum est: Tabescere me fecit zelus domus tuae [Psal. CXVIII, 139]. Hoc verbum magni doloris indicium est. Tabescere enim illos dicimus qui curis iugibus affliguntur, et pene usque ad interitum vitae corpore deficiente perveniunt. Sequitur de secundo versu: Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. Perfectum odium est homines diligere et eorum vitia semper horrere. Nam in illa parte qua creatura Dei sunt, amandos esse non dubium est, quia considerata opera Dei, boni sunt; in illa vero iniquitate horrendi sunt, in qua se foedis sceleribus polluerunt, quoniam tales placere non possunt, nisi eis qui factis similibus implicantur. Et ut tibi divinitatis suae ostenderet unitatem, illos dicit sibi inimicos factos, qui contrarii paternis iussionibus exstiterunt. Et nota quod per quintam speciem definitionis, quae Graece dicitur κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum, definit quo odio inimicos oderat Patris, perfecto scilicet, quod non livore humano, non invidia carnali, sed Domini charitate generatur. Odium quippe dictum est, quasi oris repudium.
27 (Vers. 22.) Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
28 (Vers. 23.) Et vide si via iniquitatis in me est; et deduc me in viam aeternam. Istud nullus potest alter de se dicere, nisi qui et illud ait: Ecce venit princeps mundi huius, et in me non inveniet quidquam [Ioan. XIV, 30]. Solus enim absque peccato esse dignoscitur qui etiam tulisse peccata hominum comprobatur. Proba patientiam demonstrat. Scito, quia delinquere in tanta rerum fluctuatione nescivi. Interroga ad inquisitionem pertinet minutissimam, quia nemo scienti interrogatus potest negare quae gesta sunt. Semitae quoque ad operationes respiciunt, quas ille iugiter coelesti sanctitate transegit. Sequitur: Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in viam aeternam. Considera, magister bonus quemadmodum perfectum ordinem docet. Prius se dixit probari, sciri, deinde interrogari, ut quando iniquitas non fuisset inventa, perduceretur in illam viam ubi regnat cum sancto Spiritu potestate mirabili et gloria sempiterna. Via iniquitatis diabolicus actus est, quem in huius saeculi cursu malis instigationibus exercere non desinit. Hanc viam iuste in se negavit esse, qui petra est, quia vestigium serpentis antiqui in eius soliditate nullatenus valuit inveniri. Merito ergo humana substantia in aeternam viam petiit se deduci, in qua diaboli semita non potuit inveniri. Frequenter enim Dominus Christus petit a Patre quae propria sunt, ut unitas charitatis, potentiae vel naturae inter eos possit agnosci.
29 Conclusio psalmi.
30 Ecce iam duarum naturarum octavus nobis psalmus emicuit, quibus errantium perfidia praesumpta retunditur. Qui certe vel illo circumcisionis curentur exemplo, ut sicut Iudaei octavo die praeputia deponebant, ita et isti octavo psalmo commoniti [ed., communiti], obstinationis suae superflua derelinquant. Est enim de hac re (sicut dictum est) secundus, octavus, vigesimus, septuagesimus primus, octogesimus primus, centesimus septimus, centesimus nonus et praesens centesimus trigesimus octavus. Et quamvis altissima surditas eis immineat, nec tot praeconibus superata discedat, tamen si adhuc nefanda persuasione durati sunt, dicamus illis syllogisticas probationes, quoniam se maxime dialecticos videri volunt. Prima igitur probatio est, quoniam ex duabus naturis Christus Dominus consistit, ita: Si Christus unus atque idem perfectus Deus est, et perfectus homo, sicut omnium sanctorum Patrum fatetur assensus, ex deitate et humanitate adunata et perfecta consistit. Quidquid autem ex deitate et humanitate adunata et perfecta consistit, ex duabus naturis adunatis et perfectis constet necesse est, scilicet divinitatis et humanitatis. Christus igitur unus atque idem permanens, ex duabus naturis adunatis et perfectis consistit, scilicet deitatis et humanitatis. Secunda probatio, quia in duabus naturis est Dominus Christus, ita: Si Christus unus atque idem permanens, ex duabus naturis adunatis et perfectis consistit, sicut demonstratum est, ex deitate et humanitate. Quidquid autem ex duabus naturis adunatis et perfectis consistens deitatis et humanitatis, et in duabus naturis adunatis et perfectis essentiam habet. Christus igitur unus atque idem constans, in duabus naturis adunatis et perfectis essentiam habet. Tertia probatio, quia duas naturas in se Dominus Christus habet semper, ita: Si Christus unus atque idem constans, in duabus naturis adunatis et perfectis deitatis et humanitatis essentiam habet, sicut demonstratum est. Quidquid autem in duabus naturis adunatis et perfectis deitatis et humanitatis essentiam habens, duas naturas perfectas atque adunatas in se habet. Christus igitur unus atque idem permanens, duas naturas perfectas atque adunatas in se habet, scilicet deitatis et humanitatis. Quarta probatio, quae ostendit quoniam si quis confessus fuerit Christum Deum perfectum et hominem perfectum, denegans duas naturas, rectam doctrinam et hoc quod confessus est, perimit, id est, Christum Deum perfectum et hominem perfectum, ita: Si Christus unus atque idem perfectus Deus est et perfectus homo, duas naturas perfectas et adunatas in se habet deitatis et humanitatis. Si enim in se non habet duas naturas perfectas et adunatas deitatis et humanitatis, sicut quidam dementium dicunt, non est perfectus Deus et perfectus homo, sed aut solum Deus, aut solum homo, aut nec Deus nec homo: sed cum illud inconsequens sit atque nefarium, Christus autem unus atque idem perfectus Deus est et perfectus homo, sicut habet communis confessio, habet in se igitur duas naturas perfectas et adunatas deitatis et humanitatis. Unde etiam Facundus venerabilis episcopus, haereticorum penetrabili subtilitate destructor, nuper ad Iustinianum principem scribens, de duabus naturis Domini Christi duos libellos caute nimis luculenterque tractavit, quos vobis transcriptos reliqui, ut nec antiquis egeatis tractatoribus nec modernis. Quapropter relinquamus aliquando adversantium contentiones illicitas. Nemo nos audebit dicere fortasse culpabiles, si post octavam correctionem illud eis dicimus, quod Apostolus scribens ad Titum post secundam increpationem iudicavit esse faciendum; dicit enim: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem evita, sciens quia subversus est huiusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus [Tit. III, 10, 11]. Quid sit autem haereticus quidam Patrum pulchre definivit: Haereticus est qui divinae legis vel ignorantia vel contemptu raptatus, aut novi pertinax inventor erroris, aut alieni sectator, catholicae unitati mavult adversari quam subiici.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXVII <<<     >>> in Psalmum CXXXIX
monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138